Adeste fideles


- 1 -
Adeste, fideles laeti triumphantes
Venite, venite in Bethleem
Natum videte Regem angelorum
Venite adoremus (ter) Dominum.

Choeur
Natum videte Regem angelorum
Venite adoremus
(ter) Dominum.

- 2 -
En grege relicto, humiles ad cunas
Vocati pastores approperant
Et nos ovanti gradu festinemus
Venite adoremus (ter) Dominum.

- 3 -
Aeterni parentis splendorem aeternum
Velatum sub carne videbimus
Deum infantem, pannis involutum
Venite adoremus (ter) Dominum.

- 4 -
Pro nobis egénum et foéno cubantem
Piis foveamus amplexibus
Sic nos amantem quis non redamaret?
Venite adoremus (ter) Dominum.


Interprètes: Raoul Jobin et
Les Disciples de Massenet

Fermer