Adeste fideles


- 1 -
Adeste, fideles laeti triumphantes
Venite, venite in Bethleem
Natum videte Regem angelorum
Venite adoremus (ter) Dominum.

- 2 -
Cantet nunc io chorus angelorum
Cantet nunc aula caelestium
Gloria, gloria in excelsis Deo
Venite adoremus (ter) Dominum.

- 3 -
Ergo qui natus die hodierna
Iesu tibi sit gloria
Patris aeterni verbum caro factum.
Venite adoremus (ter) Dominum.


Interprète: Luciano Pavarotti

Fermer