Ave maris stella


Ave, maris stella
Dei Mater alma
Atque semper Virgo
Felix caeli porta.


(Les strophes suivantes ne sont pas chantées ici)

Sumens illud Ave
Gabriélis ore
Funda nos in pace
Mutans Evae nomen.

Solve vincla reis
Profer lumen caecis
Mala nostra pelle
Bona cuncta posce.

Monstra te esse Matrem
Sumat per te preces
Qui, pro nobis natus
Tulit esse tuus.

  Virgo singuláris
Inter omnes mitis
Nos culpis solútos
Mites fac et castos.

Vitam praesta puram
Iter para tutum
Ut vidéntes Jesum
Semper collaetémur.

Si laus Deo Patri
Summo Christo decus
Spiritui Sancto
Tribus honor unus.



Chant à la Vierge Marie

Fermer