Tantum ergo


Tantum ergo sacraméntum
venerémur cérnui
et antíquum documéntum
novo cedat rítui.
Praestet fides suppleméntum
sénsuum deféctui.

Genitóri Genitóque
laus et jubilátio
salus, honor, virtus quoque
sit et benedíctio!
Procedénti ab utróque
compar sit laudátio.



Au Saint-Sacrement

Fermer