Tota pulchra es


- 1 -
Tota pulchra es, o Maria, tota pulchra es
Et macula non est in te
Quam speciosa quam suavis
In deliciis conceptio illibata.

Veni veni de Libano, (bis)
Veni, veni coronaberis.

- 2 - (Non chanté ici)
Tu progréderis ut auróra, valde rútilans
Affers gáudia salútis
Per te ortus est Christus Deus, sol justitiae
O fúlgida porta lucis.

- 3 - (Non chanté ici)
Sicut lilium inter spinas: inter filias
Sic tu, Virgo benedicta.
Tuum refúlget vestiméntum ut nix cándidum
Sicut sol fácies tua.

- 4 - (Non chanté ici)
In te spes vitae et virtútis, omnis grátia
Et viae et veritátis
Post te currémus, in odórem suavissimum
Trahéntium unguentórum.

- 5 -
Hortus conclúsus, fons signátus, Dei Genitrix
Et grátiae paradisus;
Imber ábiit et recéssit, hiems tránsiit
Jam flores apparuérunt.

- 6 -
In terra nostra vox audita, vox dulcissima,
vox túrturis, vox colúmbae
assume pennas, o colúmba formosissima!
Surge, própera et veni,


Dom Pothier

Fermer