Veni Creator


Veni, Creator Spiritus
Mentes tuorum visita
Imple superna gratia
Quae tu creasti pectora.

Qui Paraclitus diceris
Donum Dei Altissimi
Fons vivus, ignis, caritas
Et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere
Dextrae Dei tu digitus
Tu rite promissum Patris
Sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus
Infunde amorem cordibus
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius
Pacemque dones protinus
Ductore sic te praevio
Vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem
Noscamus atque Filium
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.

Gloria patri Dominum
Natum que qui a mortuis
Surrexit ac Paraclito
In saeculorum saecula.

Amen


Abbaye Saint-Maurice et
Saint-Maur de Clervaux

Fermer